- ANDETHANNA vel ANDETHANNALIS
- ANDETHANNA, vel ANDETHANNALISoppid. cum coenobio agri Trevitensis, ad Suram fluv. vulgo Echternach. Aliis Lucemburgensis est provinc. Dicitur etiam Andethannale, quod nomen Gallicum est, ex duobus vocabulis ignotae significationis compositum. Hîc willebrordus Episcopus Traiectensis, Frisiorum plurimorum ad Christianam fidem conversione insignis, Epternacum Monasterium condidit, atque in basilica eius sepultus est. Unde locus Epternaci postea nomen accepit. Donavit illud idemlarge Ecclesiis ac villis, quas a Pippino et eius coniuge Plectrude silioque Carolo Martello, atque ab ingenuis Francis acceperat. Eprernaci meminit quoque divisie Regni Lotharii A. C. 870. quod oppidum est et Monasterium in Ducatu Luciliburgensi dioecesique Trevirensi; Postquam autem Abbatia haec Regalis per 109. ann. Monachos habuerat, inducti sunt in eam A. C. 859. saeculares Clerici seu Canonici; donec A. C. 974. Otto I. Imperator, in Canonicorum deficientium locum Monachos rursus substituit, Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.